- MEGABYZI seu MEGALOBYZI
- MEGABYZI, seu MEGALOBYZIEphesiae Dianaesacerdotes, quos Eunuchos esse oportebat, unde et pro imbellibus, ac mollibus poni consuêrunt, quales sunt spadones. Quintilian. l. 5. c. 12 Vide quoque Hesych. et Appianum Bell. Civil. l. 5. Xenopen, Ἀναβάσ᾿ l. 5. Μεγάβυζον, τὸν τῆς Α᾿ρτεμίδος Ε᾿φεσίας νεωκόρον, Dianae Ephesiae aedituum, interpretatur. μεγαλοβύζους Strabo appellat l. 14. ubi Eunuchos, ut dictum, fuisse scribit. Quod et ostendit Heracliti Epistola ad Harmodorum, apud Politianum, castrari et exsecari Megabyzum solitum innuens, ne Deae Virgini Vir sacrisicaret, vide eum Miscellan c. 48. ubi pompam Megabyzi (quam inter Apellis opera recenset Plin. l. 35. c. 10. et 11.) describit luculenter Xenophon Ephesius. In ea ferebantur sacra, canistra, suffimenta; ducebantur canes, equi etc. Dalechampius Not. ad Plin. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.